True Christian Religion (Chadwick) n. 86

Previous Number Next Number See English 

86. Quod Jehovah Deus in mundum ut Divinum Verum descenderit, erat causa ut Redemptionem ageret; et Redemptio fuit subjugatio infernorum, et ordinatio caelorum, et post has instauratio ecclesiae. Ad efficiendum illa, non valet Divinum Bonum, sed Divinum Verum ex Divino Bono. Divinum Bonum in se spectatum est sicut umbo ensis rotundus, aut sicut lignum obtusum, aut sicut nudus arcus; ast Divinum Verum ex Divino Bono est sicut ensis acutus, et sicut lignum hastile, et sicut arcus cum telis, quae contra hostes valent: per "enses," "hastas," et "arcus," in sensu spirituali Verbi etiam intelliguntur vera pugnantia, videatur Apoc. Revelata (n. 52, 299, 436), ubi hoc demonstratum est; nec aliter falsa et mala, in quibus universum infernum fuit, et perpetuo est, potuit quam per Divinum Verum ex Verbo impugnari, vinci, et subjugari; nec per aliud potuit novum caelum, quod etiam tunc factum est, condi, formari, et ordinari; nec per aliud potuit nova ecclesia in terris instaurari: praeterea omne robur, omnis virtus et potentia Dei, est Divini Veri ex Divino Bono. Haec causa fuit, quod Jehovah Deus ut Divinum Verum, quod est Verbum, descenderit; propterea dicitur apud Davidem, "Accinge gladium tuum super femur, O Potens, ....et in honore tuo ascende, equita super verbo veritatis; ....docebit Te mirabilia dextra tua; tela tua acuta, hostes tui cadent sub te" (Psalm. xlv. 4-6):

haec de Domino, et de pugnis Ejus cum infernis, deque victoriis super illa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church