True Christian Religion (Chadwick) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. (iii.) Inde est, quod in universo mundo non detur gens, cui religio et sana ratio est, quae non agnoscit Deum, et Deum unum esse. - Ex influxu Divino in animas hominum, de quo mox supra, sequitur, quod sit internum dictamen apud unumquemvis hominem, quod Deus sit, et quod unus sit. Quod usque dentur qui Deum negant. et qui naturam pro Deo agnoscunt, quique plures Deos, et quoque simulacra pro diis colunt, est causa, quia interiora rationis suae seu intellectus sui obstipaverunt mundanis et corporeis, et per haec primitivam seu infantiae ideam de Deo oblitteraverunt, et simul tunc religionem a pectore in tergum rejecerunt. Quod Christiani agnoscant unum Deum, sed quomodo, ex Symbolica illorum Confessione patet, quae talis est: - Fides Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur: sunt tres Personae Divinae, Pater. Filius, et Spiritus Sanctus, et tamen non sunt tres dii, sed unus est Deus: atque alia est Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti, et illarum est una Divinitas, aequalis gloria, et coaeterna majestas; ita Deus est Pater, Deus est Filius, et Deus est Spiritus Sanctus: at quia singulatim unamquamque Personam Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres Deos et tres Dominos dicere, Catholica religione prohibemur. Talis est fides Christiana de unitate Dei; sed quod trinitas Dei et unitas Dei in illa confessione inter se dissideant, in capite de Divina Trinitate videbitur. [2.] Gentes reliquae in mundo, quibus religio et sana ratio est, adstipulantur quod Deus unus sit: omnes Mahumedani in suis imperiis; Africani in multis sui orbis regnis; et quoque Asiatici in pluribus suis; et insuper Judaei hodie. Antiquissimi in saeculo aureo, illi, apud quos religio fuit, coluerunt Deum unum, quem nominaverunt Jehovam; similiter antiqui in saeculo sequente, antequam imperia monarchica facta sunt, cum quibus inceperunt amores mundani, et demum corporei, occludere superiora intellectus, quae prius fuerunt aperta, et tunc sicut templa et adyta pro cultu unius Dei. At Dominus Deus ut recluderet illa, et sic restauraret cultum unius Dei, ecclesiam apud Jacobi posteros instituit, et praefecit omnibus praeceptis religionis illorum hoc, "Non erit.. Deus alius ante faciem meam" (Exod. xx. 3). [3.] Jehovah etiam, quem Se e novo coram illis nominavit, significat supremum et unicum Ens, ex quo omne est, quod in universo est et existit. Prisci gentiles pro supremo Deo agnoverunt Jovem, ita forte vocatum a Jehovah; et plures alios, qui componebant aulam ejus, etiam divinitate donaverunt; at sapientes in sequenti aevo, ut Plato et Aristoteles, fassi sunt quod hi non dii, sed totidem proprietates, qualitates, et attributa unius Dei essent, quae dii vocati sunt, quia singulis illis divinitas inerat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church