4628. a]. De conjugii et infantum amore Antiquissimae Ecclesiae viri amarunt conjuges prae liberis, posteri eorum liberos prae conjugibus: amor conjugialis est coelestis, quare abinde incipit amor, quia est innocentia; at liberos amare non conjuges, hoc possunt pessimi, quia imaginem suae gloriae vident in liberis, non in conjuge, possunt aversari conjuges, et amare liberos, et cum conjuge esse, et nihil amare, quod est inversum, fit propter educationem infantum, et propter domestica, tum propter alias causas, est tunc amor lasciviae qui regnat, quo cessante, fit nullus amor; et si non infantes, repudiant eam corde, quovis momento, aliquid simile apparet, dum primum maritati sunt, seu conjugio conjuncti, tunc sicut infantes sunt, et similiter fere ludunt; sed recedit hic amor, si non amor conjugialis sit.