4652. [a]. De Praevidentia et Providentia Domini Perceptum et loquutus cum angelis, quod singula minutissima momenta vitae hominis habeant consequentium seriem in aeternum, quae nisi omnium minimis momentis regerentur a Domino, nusquam ei aliqua salus, et quod inde constare possit quod aeternum Domini, seu Praevidentia et Providentia in aeternum sit a Domino, nusquam ei aliqua salus, et quod inde constare possit quod aeternum Domini, seu Praevidentia et Providentia in aeternum sit a Domino, et sic homo singulariss imis momentis regatur: absque tali Providentia in omnium minutissimis, nec alicui aliqua salus, nam ruit homo ex se quovis momento ad infernum, nec aliqua praedictio futuri, nec status in communissimis civilis, nec status Ecclesiae, nec Regnum Domini; inde quoque constare potest, quod homo ducatur a Domino per continuas necessitates ad fines praevisos, et usque per liberum ejus.