4658. [a]. Quod sicut hypocritae inducant dentium dolores, ita alii spiritus inducunt alios dolores corpori correspondentes Fuit spiritus, qui ad approximationem solam ad me ita torquendo torquebat corpus, sicut prorsus frangerer, erat torsionis modus peculiaris, ex quanam natura non mihi constiterat.