4667. [a]. Se habet hoc paene sicut actio humana, quae apparet sicut una, sed influit ab innumerabilibus modis musculorum, horum a fibrorum motricium et vasorum sanguinis, horum a fibrarum nervearum; et se habet sicut forma humana externa, ad illam contribuunt innumerabilia quae intra cutem, seu interius, quae apparerent homini sicut paradoxa, si diceretur quod inde effluerent: cogitationis interiora multo plura mirabilia et incredibilia in se, et intra se ordine, ita ut dictum est, habent; omnia et singula ex affectionibus scaturiunt, sunt cogitationes et intellectualia modo formae apparentes ita ab affectionibus, seu affectiones formatae, quae si clausae sunt, ut non singula ab affectione intus inspirata sint, tunc est quasi quoddam mortuum, sed usque ab harmonia talium aliquid affectionis existit, et sic porro.* * his sequitur paragrahus deleta: Is quia plus intellectus habuisse credidit quam alter, ac idea prae aliis meruisse, ut quoque ab eo constabat, videbatur sibi lapidem album aliquo ferro percutere et dividere velle: ut primum de eo cogitabatur, ad id ruebat. (Quae autem simili redactione ad finem 4678 apparet.)