4671. [a]. Persuasionis haec lux est apud eos qui in veris sunt, et imperare volunt, per vera, ita majores aliis videri, et in eo delectationem habere, sunt plures ejus generis, inter eos etiam faeminae; sunt supra caput, faeminae ad sinistrum antrorsum, et habuerunt subjectum quod adhaerebat sinistrae parti capitis ante, erat diabolicus, is talem lucem quasi subtrahebat.