4686. [a]. Quomodo affectiones et amores conjungunt, et disjungunt Fuerunt spiritus satis diu apud me, paulo supra caput, non ita boni nec ita mali, potuerunt influere in affectiones scribendi de illis quae de Verbi sensu inter no, et quia in affectionem meam per moram penitius intrarunt, se ligaverunt mecum, ut vix dein possent separari, loquutus cum illis de eo, quod ita esset, quod oporteat ut separentur, ob plures causas, sed non potuerunt hoc obtinere a semet; quantum affectiones et amores se colligant, inde potuit cognosci, cum inde se separabant, ac inter se essent, tunc cogitationes meas ita hebetabant, ut vix cogitare potuissem nisi abruptim, fuit malus spiritus qui id observabat, et per talia me lacessebat valde; imo cum illi ex aliis separarentur, sentiebatur in capite meo dolorosum, quale est illis qui in deliquium cadunt, quod inde deliquia plura, inde constare mihi potuit, inde patet quomodo amores conjungunt, ac sic inde conjunctio omnium in altera vita per amores, et quoque disjunctio; vera non faciunt ita, solum affectiones veri, quae quales sunt, etiam conjunguntur, ita non a fide, sed ab affectione quae fidei, perceptum tale aliquoties prius, sed tunc non novi causas.