Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4698

Previous Number Next Number See English 

4698. [a]. DE STATU INFERNI Per totam noctem, cum in somno fui, cruciatus fui in inferno, ut scirem qualis ibi status, invaserunt enim me, nam tunc spiritum potuerunt cruciare, sed eram usque absque somnii visu, erat continuus cruciatus, unus post alium, ibi ponuntur super mensas, et miserabiliter dilaniantur, et excitatur cupido imperandi, et quamdiu illa cupiditas perstat, cruciantur usque dum resedit; ita ab uno diabolo ad alterum, sicut ab uno loco inferni ad alterum, super mensis, cum resedit tunc cupido, datur aliquod requiei, ut possint esse in cupiditate aliqua sua. Ita proculcatur caput serpentis [Gen. III: 15].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church