4710. [a]. De maximo homine et correspondentia Universalissimum est, quod Dominus sit sol coeli, seu angelorum et spirituum, quibus lux mundi ne hilum apparet, est iis sicut tenebrae, universalissima correspondentia est, quod Lux coeli sit, in qua amor et intelligentia, amori correspondet calor, et intelligentiae lux, quare etiam amor vocatur calor spiritualis, et intelligentia lux spiritualis; ex hac correspondentia derivantur omnia, et correspondent, sed correspondentiae tales sunt ut non similes sint aliter: etc. etc.