Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4712

Previous Number Next Number See English 

4712. [a]. Quomodo Ecclesiae antiquissimae homines, qui coelestes, et inde Regnum Domini coeleste fuit, ostensum mihi per columnam quandam e coelo descendentem, quae coloris 4 68 obscure coerulei erat, et ad latus sinistrum lucidum sicut lucidum flammae solaris, quod alluebat, per hoc repraesentabatur status eorum prius, color coeruleum est talis ut bonum in se habeat; post autem regenerationem, caeruleum columnae successive transibat in lucidum flammeum obscurum, tunc binae vitae voluntas et intellectus unum agebant, et erant tales, flammeum significat amorem; ita in communi fuit apud homines antiquissimae Ecclesiae, similiter in omni particulari, sic in minimis partibus organicarum formarum interiorum, nam sicut commune ita particularia, haec enim sunt imagines communis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church