Earths in the Universe (Whitehead) n. 102

Previous Number Next Number See English 

102. Incolae et spiritus planetae Saturni referunt in maximo Homine SENSUM MEDIUM INTER SPIRITUALEM ET NATURALEM HOMINEM, at qui recedit a naturali et accedit ad spiritualem: inde est, quod spiritus illi appareant auferri aut rapi in coelum, ac mox remitti; nam quicquid sensus spiritualis est, id in coelo est, at quicquid sensus naturalis est, id infra coelum est. Quoniam nostrae Telluris Spiritus in maximo Homine referunt Sensum naturalem et corporeum, a manifesta experientia scire datum est, quomodo pugnant et collidunt inter se spiritualis homo ac naturalis, cum hic non in fide et charitate est. Spiritus Telluris Saturni e longinquo in conspectum veniebant, et tunc dabatur viva communicatio inter illos et inter Spiritus nostrae Telluris tales: hi illis sic perceptis fiebant sicut insani, et incipiebant infestare illos, infundendo indigna de fide, et quoque de Domino; cumque in invectivis et injuriis erant, etiam se conjiciebant in medium eorum, et ex insania, in qua erant, conabantur malum inferre; sed Spiritus Saturni nihil timebant, quia tuti erant, et in tranquillo: at spiritus illi nostrae Telluris, cum in medio eorum erant, incipiebant angi, ac aegre respirare, et sic ejiciebant se unus huc et alter illuc, ac disparabantur. Adstantes inde appercipiebant, qualis est naturalis homo separatus a spirituali, cum venit in sphaeram spiritualem, quod nempe insaniat; naturalis enim homo separatus a spirituali solum ex mundo sapit, et nihil ex coelo; et qui solum ex mundo sapit, is nihil credit nisi quod sensus capiunt, et quod credit ex fallaciis sensuum credit, quae nisi removentur per influxum ex spirituali mundo, producunt falsa: inde est, quod spiritualia ei non sint aliquid, usque adeo ut vix sustineat audire Spirituale nominari; quapropter tales insaniunt, cum tenentur in sphaera spirituali; aliter cum vivunt in mundo; tunc vel naturaliter de spiritualibus cogitant, vel avertunt aurem, hoc est, audiunt et non attendunt. Ab experientia illa etiam constabat quod naturalis homo non possit inferre se in spiritualem, hoc est, ascendere; sed cum homo in fide est, et inde in vita spirituali, quod spiritualis homo influat in naturalem, et ibi cogitet; influxus enim datur spiritualis, hoc est, e spirituali mundo in naturalem, non autem vicissim {1}. @1 Quod Influxus spiritualis sit, et non physicus seu naturalis, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem et non e naturali in spiritualem, n: 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322. Quod appareat sicut influxus sit ab externis in interna hominis, sed quod sit fallacia, n: 3721.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church