105. DE TELLURE SEU PLANETA VENERIS, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS Planeta Veneris in idea Spirituum et Angelorum apparet ad sinistrum paulo retro, ad aliquantam distantiam a nostra Tellure: in idea spirituum dicitur, quia nulli spiritui apparet Sol mundi, nec aliquis Planeta, sed Spiritus modo habent ideam quod sint; ex sola idea de illis sistitur Sol mundi a tergo sicut caliginosum quid, planetae non sicut in mundo errantes, sed in suis locis constanter (videatur supra n: 42).