123. DE TELLURIBUS IN COELO ASTRIFERO Qui in Coelo sunt, illi loqui et conversari possunt cum Angelis et Spiritibus, qui non solum ex Telluribus in solari hoc Mundo sunt, sed etiam cum illis qui ex Telluribus extra hunc Mundum in Universo; nec modo cum Spiritibus et Angelis ibi, sed etiam cum ipsis incolis, sed modo cum illis quibus interiora aperta sunt, ut possint audire loquentes e coelo: similiter potest homo cum vivit in mundo, cui datum est a Domino loqui cum Spiritibus et Angelis; nam homo est spiritus quoad interiora sua; corpus, quod in mundo circumfert, modo inservit ei pro functionibus in naturali seu terrestri hac sphaera, quae est ultima. Sed cum angelis et spiritibus nulli datur sicut spiritus loqui, nisi talis sit, ut consociari possit angelis quoad fidem et amorem; nec consociari potest, nisi fides et amor sint in Dominum, nam homo per fidem et amorem in Ipsum, hoc est, per vera doctrinae, et per bona vitae ab Ipso, conjungitur; et cum conjunctus est, tutus est ab insultu malorum spirituum qui ab inferno: apud alios interiora usque adeo aperiri nequeunt, quoniam non in Domino sunt. Haec causa est, quod pauci sint hodie, quibus datur loqui et conversari cum Angelis; cujus rei manifestum indicium est, quod vix credatur hodie quod spiritus et angeli sint, minus quod sint apud unumquemque hominem; et quod per illos nexus sit homini cum coelo, et per coelum cum Domino; et quod adhuc minus credatur, quod homo, cum quoad corpus moritur, vivat spiritus, etiam in humana forma sicut prius.