Earths in the Universe (Whitehead) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. Quam avide inquirunt et hauriunt cognitiones rerum, quales sunt Memoriae elevatae supra sensualia corporis, constare mihi potuit ex eo, quod cum inspicerent in illa, quae ego sciebam de rebus caelestibus, percurrerent omnia, et continue dicerent, quod tale sit quod tale sit: cum enim spiritus ad hominem veniunt, intrant in omnem ejus memoriam, et excitant inde sibi convenientia; imo, quod saepe animadverti, legunt, quae ibi sunt, quasi e libro {1}. Hi Spiritus hoc solertius et celerius faciebant, quia non morati sunt circa talia, quae gravia et lenta sunt, et coarctant et consequenter retardant visum internum, ut sunt omnia terrestria et corporea cum pro fine sunt, hoc est, cum unice amantur; sed intuiti sunt ipsas res; res enim, quibus non adhaerent terrestria, ferunt animum sursum, ita in latum campum; mere materialia autem ferunt animum deorsum, limitant et claudunt. Aviditas eorum acquirendi sibi cognitiones et memoriam locupletandi, ex his etiam patuit; quondam cum aliquid de venturis, et illi essent e longinquo ut non possent inspicere illa e memoria mea, quia illa non legere vellem in praesentia illorum, valde indignati sunt, et volebant contra morem solitum invehere in me, dicentes quod pessimus essem, et similia; utque iracundiam suam indicarent, dextrae parti Capitis mei usque ad aurem inducebant speciem contractionis cum dolore; sed talia nihil nocebant mihi; at quia malum fecerunt, elongabant se adhuc magis, sed usque mox subsistebant, volentes scire quid scripseram: talis illis est cupido cognitionum. @1 Quod spiritus, qui apud hominem, in possessione omnium ejus memoriae sint, n: 5853, 5857, 5859, 5860.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church