140. Dicebatur mihi ab Angelis e nostra Tellure, quod illius Telluris Incolae et Spiritus referrent in maximo Homine ACIEM VISUS, et quod ideo in alto appareant; et quod etiam sint acie admodum perspicaci. Quia id referebant, et quia perspicaciter videbant quae infra erant, inter loquendum etiam illos comparabam Aquilis, quae alte volant, ac perspicaciter et late circumspiciunt: sed ad haec indignati sunt, putantes quod crederem illos Aquilis similes quoad rapinam, et sic quod mali essent; sed respondebam, quod non assimilarem illos Aquilis quoad rapinam, sed quoad aciem visus.