Earths in the Universe (Whitehead) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. De Cultu divino dicebant, quod agnoscant Deum sub humana forma, ita Dominum nostrum; nam quicunque Deum universi sub humana forma agnoscunt, acceptantur a Domino nostro et ducuntur; reliqui non duci possunt, quia cogitant absque specie. Addebant, quod incolae telluris eorum instruantur de rebus coeli per commercium aliquod immediatum cum angelis et spiritibus, in quod facilius quam alii a Domino induci possunt, quia ex cogitatione et affectione sua rejiciunt corporea. Quaesivi, quid sit cum illis, qui apud eos mali sunt; dicebant, quod in Tellure sua non liceat improbum esse; at si quis male cogitat et male facit, quod increpetur a spiritu quodam, qui ei denuntiat mortem, si in illis persistit; et quum persistit, quod moriatur per deliquium; et quod eo modo homines illius telluris conserventur a contagiis malorum. Quidam etiam talis spiritus ad me missus est, mecum loquens sicut cum illis; is insuper induxit regioni abdominis mei aliquid doloris, dicens quod sic faciat illis qui male cogitant et male faciunt, et quibus denuntiat mortem si persistant. Dicebant, quod graviter puniantur illi qui sancta prophanant: et quod antequam venit spiritus punitor, appareat illis in visione rictus leonis latus, lividi coloris, qui videtur quasi velle deglutire caput, et divellere id a corpore, inde horror occupat eos: spiritum punitorem vocant diabolum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church