157. DE QUARTA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS Perductus sum adhuc ad aliam Tellurem quae in Universo extra Mundum nostrum Solarem, quod factum est per mutationes status mentis meae, ita quoad spiritum; nam, ut prius aliquoties dictum est, spiritus non aliter perducitur e loco in locum quam per mutationes status interiorum ejus, quae mutationes apparent ei prorsus sicut promotiones e loco in locum seu sicut profectiones: perstabant illae mutationes continue per decem horas circiter, antequam pervenirem a statu vitae meae ad statum vitae illorum; ita antequam quoad spiritum meum illuc productus sum. Ferebar versus orientem, sinistrorsum, et videbar sensim elevari a plano horizontali: etiam observare dabatur perspicue progressionem et promotionem a priori loco, usque tandem ut non apparerent amplius illi a quibus discessi: ac interea cum spiritibus, qui una mecum erant, de variis loquutus sum. Quidam Spiritus etiam nobiscum erat, qui dum in mundo vixit, Antistes et Praedicator fuerat, et quoque Scriptor valde patheticus: ex idea de illo in me putabant spiritus comites, illum fore Christianum corde prae reliquis; nam in mundo capitur idea, et judicatur ex praedicatione et scriptis, et non ex vita si haec non exstat, et si aliquid vitae non concordantis apparet, usque excusatur; nam idea seu cogitatio et perceptio de aliquo trahit omnia in partes sui.