Earths in the Universe (Whitehead) n. 166

Previous Number Next Number See English 

166. Praeterea in Tellure illa visa sunt eorum habitacula, quae erant Domus humiles in longum productae, cum fenestris a lateribus secundum numerum mansionum seu camerarum in quas erant divisae; tectum erat rotundum; et janua utrinque in extremitate; dicebant quod exstructae essent ex humo, et tectae cespitibus; et quod fenestrae ex filis gramineis, ita contextae, ut lux transpareret. Infantes quoque visi sunt; dicebant quod vicini ad illos veniant, imprimis propter infantes, ut in consortio sint cum infantibus aliis sub conspectu et auspicio parentum. Apparebant etiam agri tunc albescentes ex messe paene matura; ostensa sunt semina seu grana istius messis, quae similia erant granis tritici Chinensis: ostensi etiam sunt panes ex illis, qui parvi in frustis quadratis. Praeterea etiam apparebant campi graminei cum floribus ibi; et quoque arbores cum fructibus qui similes malogranatis; tum arbusta, quae non vites, sed usque ferentia baccas, ex quibus vinum praeparant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church