170. Hi Spiritus, cum quibus nunc loquutus sum, erant a parte septentrionali suae Telluris: dein perductus sum ad alios, qui erant a parte occidentali; hi quoque volentes explorare quinam essem et qualis, statim dicebant, quod apud me nihil nisi quam malum esset; cogitabant quod sic deterrerer a proprius accedendo; apperceptum, quod ita ad omnes, qui adveniunt, primum dicant: sed respondere dabatur, quod sciam bene quod ita sit, et quod apud illos similiter nihil nisi quam malum sit, ex causa quia omnis nascitur in malum, et ideo quicquid ab homine, spiritu, et angelo ut a suo seu proprio venit, non est nisi quam malum, quoniam omne bonum, quod apud unumquemvis, est a Domino: inde appercipiebant, quod in veritate essem, et admittebar ad loquendum cum illis: tunc ostendebant mihi suam ideam de malo apud hominem, et de bono a Domino, quomodo ab invicem separantur; ponebant unum juxta alterum, poene ut contigua, sed usque distincta, at quasi vincta ineffabili modo, ita ut bonum duceret malum et fraenaret illud, ut non liceret ei agere ex lubitu, et quod bonum sic flecteret malum, quo vellet, praeterquam quod malum id resciret: ita sistebant dominium boni super malum, et simul statum liberum. Deinde interrogabant, quomodo Dominus apparet apud Angelos e nostra Tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, circumdatus ibi Igneo solari, ex quo est omnis Lux angelis in Coelis, et quod Calor qui procedit inde sit divinum Bonum, et quod Lux quae inde sit divinum Verum, utrumque ex divino Amore, qui est Igneum apparens circum Dominum in illo Sole: sed quod Sol ille modo Angelis in Coelo appareat, et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei, quam angeli qui in coelis (vide supra n: 40). Quod quaesiverint de Domino, et de Ipsius apparentia coram Angelis a nostra Tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere illa quae ex spiritibus malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.