Earths in the Universe (Whitehead) n. 27

Previous Number Next Number See English 

27. Spiritus Mercurii, cum apud me essent, cum scriberem et explicarem Verbum quoad sensum ejus internum, et perciperent quid scriberem, dicebant quod illa quae scriberem admodum crassa essent, et quod expressiones paene omnes sicut materiales apparerent; sed respondere dabatur, quod homines nostrae Telluris usque videant haec quae scripta sunt, sicut subtilia et elevata, quorum plura non capiunt: addebam quod plures in hac Tellure non sciant, quod internus homo sit qui agit in externum, et facit ut hic vivat, persuadeantque sibi ex fallaciis sensuum quod corpori sit vita, et quod ideo illi, qui mali et infideles sunt, vitam post mortem in dubio ponant: tum quod non vocent spiritum, sed animam, illud hominis quod victurum post mortem corporis; et quod litigent quid anima, et ubinam sedes ejus, credantque, quod ei corpus materiale, tametsi dissipatum in omnes ventos, iterum conjungendum sit, ut homo vivat homo; praeter plura similia. Cum haec audirent spiritus Mercurii, quaerebant an tales possunt Angeli fieri, ad quae respondere datum est, quod angeli fiant qui in bono fidei et charitatis vixerunt, et quod tunc non amplius in externis et materialibus sint, sed in internis et spiritualibus; et cum in illum statum veniunt, quod sint in luce supra illam, in qua sunt spiritus ex Mercurio: ut scirent quod ita esset, dabatur ut Angelus qui in Coelo e nostra tellure, qui talis fuerat cum vixit in mundo, cum illis loqueretur, de quo in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church