Earths in the Universe (Whitehead) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. Praeterea loquutus sum cum illis de Ovibus et Agnis, sed talia non volebant audire, quia ea illis percepta sunt ut terrestria: causa erat, quia non intelligebant quid Innocentia, quam Agni significant; quod apperceptum est ex eo, cum dicerem quod Agni in Coelo repraesentati significent Innocentiam {1}, tunc dicebant, se non scire quid Innocentia, sed modo scire quoad vocem; causa est, quia modo cognitionibus, non autem usibus, qui sunt cognitionum fines, afficiuntur, ita nec scire possunt ex perceptione interna, quid Innocentia. @1 Quod Agni in Coelo et in Verbo significent Innocentiam, n: 3994, 7840, 10132.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church