Earths in the Universe (Whitehead) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. Veniebant spiritus Mercurii ad quendam Spiritum ex nostra Tellure, qui dum vixit in mundo, propter eruditionem famigeratissimus fuit, (erat Christianus Wolfius), cupientes ab illo informari de rebus variis; sed cum perceperunt quod quae dixit non elevata essent supra sensualia naturalis hominis, quia in loquendo cogitabat de honore, et quod vellet sicut in mundo (quisque enim sibi similis est in altera vita) compingere in series varia, et ex illis iterum et continue concludere alia, et sic concatenare plura ex talibus, quae non viderunt aut agnoverunt vera esse, dicendo sic catenas non cohaerere in se nec cum conclusis, et vocando illas obscurum auctoritatis, tunc destiterunt interrogare illum, quaerendo solum, quomodo hoc vocatur, quomodo illud; et quia ad haec quoque respondebat per ideas materiales, et nullas spirituales, ab illo recesserunt: unusquisque enim in altera vita tantum spiritualiter seu per ideas spirituales loquitur, quantum in mundo crediderat in Deum, et tantum materialiter, quantum non crediderat. Quia hic datur ansa, licet memorare quomodo in altera vita se habet cum Eruditis, qui intelligentiam hauriunt ex propria meditatione accensa amore sciendi vera propter vera, ita propter usus a mundanis abstractos, et quomodo cum illis, qui ex aliis absque propria meditatione, ut solent qui cupiunt scire vera propter solam eruditionis famam, et inde honorem aut lucrum in mundo, ita non propter usus a mundanis abstractos, licet hic inserere quandam experientiam de talibus. Appercipiebatur sonorum quoddam penetrans ab infra juxta sinistrum latus usque ad aurem sinistram: animadverti quod essent spiritus qui ibi eniti conabantur, at quales essent non potui scire; quando autem enisi sunt, loquebantur mecum, dicentes quod fuerint Logici et Metaphysici, et quod talibus immerserint cogitationes suas, absque alio fine quam ut Eruditi audirent, et sic ad honores et opes venirent, lamentantes quod nunc miseram vitam agant, ex causa quia absque alio fine hauserunt illa; et sic non Rationale suum per illa excoluerunt; erat loquela illorum tarda et mute sonans. Interea loquuti sunt inter se bini supra caput meum, et cum quaesitum quinam essent, dictum, quod unus illorum esset famigeratissimus quidam in orbe literato, et dabatur mihi credere quod esset Aristoteles; alter quinam esset, non dicebatur. Ille tunc mittebatur in statum, in quo fuit cum vixit in mundo; quilibet enim in statum suae vitae, quem habuit in mundo, facile mitti potest, quia omnem vitae suae statum secum habet: at, quod miratus, applicabat se ad dextram aurem, et ibi loquebatur, sed rauce at usque sane: ex loquelae ejus sensu appercepi, quod is prorsus alio genio esset quam Scholastici illi qui primum ascenderunt, quod nempe is ex cogitatione sua excluserit illa quae scripserat, et inde Philosophica sua produxerit; sic ut termini, quos invenit, et quos imposuit rebus cogitationis, essent formulae vocum quibus descripsit interiora; tum quod ex jucundo affectionis et desiderio sciendi illa quae essent cogitationis et intellectus ad talia excitatus fuerit; et quod sequutus obedienter quae dictaverat ejus spiritus; quapropter is ad dextram aurem se applicuit, aliter quam asseclae ejus, qui Scholastici vocantur, qui non ex cogitatione ad terminos, sed a terminis ad cogitationes eunt, ita via contraria; et plures illorum ne quidem ad cogitationes, sed solum haerent in terminis; quos si applicant, est ad confirmandum quicquid volunt, et ad imponendum falsis speciem veri secundum cupidinem persuadendi: inde illis Philosophica sunt media insaniendi potius, quam media sapiendi; et inde illis tenebrae loco lucis. Loquutus sum dein cum illo de scientia analytica, dicens, quod puerulus per dimidium horae plus philosophice, analytice et logice loquatur, quam potuisset per volumen describere, ex causa quia omnia cogitationis et inde loquelae humanae sunt analytica, quorum leges sunt ex mundo spirituali; et qui artificialiter ex terminis cogitare vult, quod is non absimilis sit saltatori, qui vult discere saltare ex scientia motricium fibrarum et musculorum, in qua si haereret animus ejus cum saltat, tunc vix movere posset pedem; et tamen is absque scientia illa movet omnes fibras motrices sparsas circum universum corpus, et applicate pulmones, diaphragma, latera, brachia, collum, et reliqua, quibus omnibus describendis non sufficerent volumina; et quod similiter se habeat cum illis, qui ex terminis volunt cogitare: haec ille approbavit, dicens si illa via discatur cogitare, quod inverso ordine procedatur; addens si quis fatuus esse velit, ita procedat; sed cogitet jugiter de usu, et ex interiori. Dein mihi ostendit, qualem ideam habuerat de summo Numine, quod nempe sibi repraesentaverit Illum facie humana circum caput cinctum circulo radioso; et quod nunc sciat, quod Dominus sit Ipse Ille Homo, et quod circulus radiosus sit Divinum ab Ipso, quod non modo influit in Coelum sed etiam in universum, ac disponit et regit illa: addens, qui coelum disponit et regit, etiam disponit et regit universum, quia unum ab altero separari nequit: et quoque dixit, quod crediderit solum unum Deum, cujus Attributa et Qualitates insigniverat tot Nominibus, quot alii deos coluerunt. visa mihi est mulier, quae exporrigebat manum, volens genam mulcere; quod cum miratus sum, dixit, quod, cum in mundo fuit, talis mulier ei saepe visa sit, quae quasi mulceret ejus genam, et quod ejus manus pulchra fuisset: spiritus angelici dicebant, quod tales priscis quandoque visae fuerint, et ab illis vocatae Pallades; et quod apparuerit ei ex spiritibus, qui, cum homines antiquis temporibus vixerunt, delectati fuerunt ideis et indulserunt cogitationibus, sed absque Philosophia; et quia tales spiritus apud illum fuerunt, et delectati illo quia cogitavit ab interiori, repraesentative talem mulierem stiterunt. Ultimo indicavit, qualem ideam habuerat de Anima seu Spiritu hominis, quem vocabat Pneuma, quod nempe esset inconspicuum vitale, sicut aliquid aetheris; et dixit, quod noverit Spiritum suum victurum post mortem, quoniam esset essentia ejus interior, quae non potest mori, quia potest cogitare; et quod praeterea de eo non clare cogitare potuerit, sed modo obscure, quia aliunde de illo aliquam cognitionem non habuerat quam ex se, et parumper etiam ex antiquis. Praeterea Aristoteles est inter sanos spiritus in altera vita, et plures ejus Asseclae inter fatuos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church