Earths in the Universe (Whitehead) n. 64

Previous Number Next Number See English 

64. Quia incolae Telluris Jovis per aliam viam sibi intelligentiam comparant, quam incolae nostrae Telluris, et praeterea alia indole sunt ex vita, ideo non possunt diu simul esse, sed vel fugiunt illos vel removent illos. Sunt sphaerae, quae sphaerae spirituales vocandae, quae ex unoquovis spiritu continue emanant, imo exundant; fluunt ex activo affectionum et inde cogitationum, ita ex ipsa vita {1}; consociationes in altera vita omnes fiunt secundum sphaeras; quae concordant conjunguntur secundum concordantiam, quae discordant removentur secundum discordantiam. Spiritus et Angeli, qui a Tellure Jovis sunt, referunt in maximo Homine IMAGINATIVUM COGITATIONIS, et sic statum activum partium interiorum; nostrae autem Telluris spiritus referunt varias functiones partium exteriorum corporis, quae cum dominari volunt, activum seu imaginativum cogitationis ab interiori non influere potest: inde oppugnantiae inter sphaeras vitae utriusque. @1 Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat exundet ex unoquovis homine, spiritu, et angelo, et circumstipet illos, n: 4464, 5179, 7454. Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis eorum, n: 2489, 4464, 6206. Quod in altera vita consociationes fiant secundum sphaeras, et quoque dissociationes, n: 6206, 9606, 9607, 10312.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church