70. Porro instructus sum, quod in illa Tellure etiam sint qui se Sanctos vocant, ac imperant sub poena famulis, quos multiplicant, ut se dominos appellent; prohibent etiam illis ut adorent Dominum Universi, dicentes quod illi domini mediatores sint, et quod supplicationes eorum ad Dominum universi allaturi sint. Dominum universi, qui est Dominus noster, non vocant unicum Dominum, sicut reliqui, sed supremum Dominum, ex causa quia etiam illi se dicunt dominos. Vocant illi Solem mundi faciem supremi Domini, et ibi credunt domicilium Ipsius esse, quapropter etiam solem adorant. Illos reliqui incolae aversantur, et cum illis conversari non volunt, tam quia solem adorant, quam quia dominos se vocant, et a famulis suis coluntur sicut dii mediatores. Ostensum mihi erat a Spiritibus tegumentum capitis illorum, quod fuit pileus turritus coloris obscuri. In altera vita tales apparent ad sinistrum in aliqua altitudine, ac ibi sedent sicut idola, et quoque initio a famulis, qui apud tales fuerunt, coluntur; sed postea ab iis quoque derisui habentur. Quod miratus, ibi lucent facie, sicut ab igne, quod trahunt ex eo, quod crediderint se sanctos fuisse; sed tametsi apparent facie sicut ignei, usque sunt frigidi, et impense cupiunt calefieri; inde patet, quod ignis, ex quo lucent, sit ignis amoris sui et fatuus. Iidem, ut calefiant, ligna secare sibi videntur, et cum secant, sub lignis apparet quid hominis, quem tunc simul conantur percutere; hoc fit inde, quia sibi tribuunt meritum et sanctitatem; qui hoc faciunt in mundo, in altera vita videntur sibi ligna secare; ut quoque aliqui e nostra Tellure, de quibus alibi actum est; ut res illustretur, licet experientiam de his quoque adducere, "In inferiore terra sub plantis pedum, sunt etiam illi qui meritum posuerunt in benefactis et operibus; plures eorum apparent sibi ligna secare; locus, ubi sunt, est frigidior, et videntur sibi calorem acquirere per laborem suum: cum illis etiam loquutus sum, et illis dicere datum, numne vellent ex loco illo exire, dicebant quod adhuc per laborem non meruerint: at cum status ille peractus est, inde eximuntur; sunt illi naturales, quia velle mereri salutem non est spirituale, venit enim a proprio, non a Domino; et praeterea praeferunt se aliis, et quidam eorum contemnunt alios: illi si non gaudium prae reliquis in altera vita recipiunt, indignantur contra Dominum, quapropter cum secant ligna, apparet quasi quid Domini sub lignis; hoc ex indignatione" {1}. @1 Quod soli Domino Meritum et Justitia, n: 9715, 9975, 9979, 9981, 9982. Qui meritum ponunt in operibus, seu per bona quae faciunt, volunt mereri coelum, quod in altera vita velint serviri, et quod nusquam contenti sint, n: 6393. Quod contemnant proximum, et irascantur Ipsi Domino, si non mercedem recipiunt, n: 9976. Sors illorum in altera vita qualis, n: 942, 1774, 1877, 2027. Quod sint ex illis qui in terra inferiore apparent ligna secare, n: 1110, 4943.$