Earths in the Universe (Whitehead) n. 87

Previous Number Next Number See English 

87. Spiritus inde ad me veniebant, et se applicabant sinistro meo tempori, et ibi me afflabant loquela, sed illam non intelligebam; erat quoad fluxum molliuscula; molliorem non prius perceperam, erat sicut mollissima aura; afflabat illa primum sinistrum tempus, et sinistram aurem superne; et afflatus inde pergebat ad sinistrum oculum, et paullatim ad dextrum, et defluebat dein, imprimis a sinistro oculo, ad labia; et cum ad labia, intrabat per os, et per viam intra os, et quidem per Tubam Eustachianam in Cerebrum; cum afflatus illuc pervenit, tunc loquelam eorum intellexi, et loqui datum est cum illis: observabam, cum loquerentur mecum, quod labia apud me moverentur, et parumper etiam lingua, hoc propter correspondentiam loquelae interioris cum loquela exteriore: exterior loquela est soni articulati labentis versus membranam auris externam, et exinde mediis organulis, membranis et fibris, quae intus in aure, aufertur in Cerebrum. Ex his scire datum est, quod loquela incolarum Martis diversa esset a loquela incolarum nostrae Telluris, quod nempe non sonora, sed paene tacita, se in auditum et visum interiorem per breviorem viam insinuans; et quia talis, quod perfectior esset, plenior ideis cogitationis, ita propius accedens ad loquelam spirituum et angelorum; ipsa etiam loquelae affectio repraesentatur apud illos in facie, et ejus cogitatio in oculis; nam cogitatio et loquela, tum affectio et facies, apud illos unum agunt; reputant pro nefario aliud cogitare et aliud loqui, ac aliud velle et aliud facie ostendere; non sciunt quid hypocrisis, ac quid simulatio fraudulenta et dolus. Quod talis loquela etiam fuerit Antiquissimis in nostra Tellure, per conversationem cum quibusdam ex illis in altera vita datum est scire; utque haec res elucidetur, licet referre quae audita sunt, quae sunt sequentia, "Ostensum est mihi per influxum, quem describere non possum, qualis loquela fuerat illis qui ab Antiquissima Ecclesia {***gg***}: quod nempe non articulata, sicut loquela vocum nostri temporis, sed tacita, quae fiebat non per respirationem externam sed per internam, ita erat loquela cogitativa; appercipere etiam datum est, qualis illorum respiratio interna fuit; quod processerit ab umbilico versus cor, et sic per labia absque sonoro cum loquebantur; et quod non intraverit in alterius aurem per viam externam, et pulsaverit in quoddam, quod vocatur tympanum auris, sed per viam quandam internam, et quidem per quoddam ibi, quod vocatur hodie Tuba Eustachiana. Ostensum, quod per talem loquelam multo plenius potuerint exprimere sensa animi et ideas cogitationis, quam usquam fieri potest per sonos articulatos aut voces sonoras, quae loquela similiter dirigitur per respirationem, sed externam, nam nulla vox est, imo nec quicquam in voce, quae non dirigitur per applicationes respirationis; sed apud illos multo perfectius, quia per respirationem internam, quae quia interior etiam perfectior est, et ipsis ideis cogitationis applicabilior ac conformior; praeter etiam per labiorum motiunculas, et correspondentes faciei mutationes; nam, quoniam coelestes homines fuerunt, quicquid cogitabant, hoc e facie et oculis eorum elucebat, quae conformiter variabantur, facies quoad formam secundum vitam affectionis, et oculi quoad lucem; nusquam potuerunt alium vultum praeferre, quam secundum illa qua cogitabant: quia illis loquela fuit per internam respirationem, quae est ipsius spiritus hominis, ideo cum angelis potuerunt consortium habere et loqui." Respiratio spirituum Martis etiam mecum communicata fuit {2}, et perceptum, quod illorum respiratio procederet e regione thoracis versus umbilicum, et inde flueret sursum per pectus cum imperceptibili halitu versus os: ex quibus constare mihi potuit, tum quoque ab aliis experientiae documentis, quod coelesti genio essent, ita quod non essent absimiles illis qui ab antiquissima Ecclesia in hac Tellure. @2 Quod Spiritibus et Angelis respiratio sit, n: 3884, 3885, 3891, 3893.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church