98. In cultu sunt perquam humiles, nam in illo se pro nihilo aestimant. Colunt Dominum nostrum, et Ipsum pro unico Deo agnoscunt: Dominus etiam apparet quandoque illis sub forma angelica, et sic ut Homo, et tunc Divinum elucet ex facie, et afficit animum. Incolae etiam, cum ad aetatem perveniunt, loquuntur cum Spiritibus, a quibus instruuntur de Domino, et quomodo colendus, tum quomodo vivendum. Quando aliqui volunt spiritus, qui inde, seducere, et a fide in Dominum abstrahere, aut ab humiliatione erga Ipsum, et a probitate vitae, dicunt se mori velle; apparent tunc in manibus illorum parvi cultri, per quos pectora sua percutere velle videntur: cum interrogantur cur ita faciunt, dicunt quod potius mori velint, quam abduci a Domino; spiritus nostrae Telluris quandoque irrident illos propterea, et infestant probris quod ita faciant; sed tunc respondent, se probe scire quod semet non interimant, sed quod hoc solum apparentia sit effluens ex voluntate animi eorum, quod potius mori velint, quam abstrahi a cultu Domini.