30. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.2
[6.] Longanimes estote usque ad adventum Domini: adventus Domini prope est, Jac: V: 7.8. [6.] Ut custodiamur per fidem in salutem et gloriam tempore extremo, in revelatione Jesu Christi, I Petr: I: 5.7.13. [7.] Dies visitationis, I Petr: II: 12. [6.] Ut in revelatione gloriae Ipsius gaudeatis, I Petr: IV: 13. [6.seq.] Qui futurae revelationis particeps. Quando apparebit Princeps pastorum, reportetis gloriae coronam, I Petr: V: 1.4. [6.] Quod venturi sint in extremitate dierum empaectae, qui secundum proprias concupiscentias ambulaturi, et dicturi ubi promissio adventus Ipsius, etc. II Petr: III: 3.4. [7.] Qui nunc sunt coeli et terra, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum, II Petr: III: 7. [6.8.9.] Veniet dies Domini sicut fur in nocte, quo coeli et terra transibunt; exspectantes et festinantes adventum diei Dei, per quam coeli igne accensi dissolventur; novos vero coelos et terram novam juxta promissionem exspectamus, in quibus justitia habitabit, II Petr: III: 10.11.12.13.14. (((NB. Per ignem, per quem periturus mundus, intelligitur malitia, per mundum Ecclesia, per saeculum periodus Ecclesiae, et per septimanam status Ecclesiae: haec confirmata ab angelis Coeli.))) [6.] Quod mille anni sint sicut unus dies apud Dominum, II Petr: III: 8. et Ps: ibi [XC. 4.].