Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 127

Previous Number Next Number See English 

127. Quod communis religio in universo Christiano orbe sit, ut homo exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, confiteatur illa coram Deo, et desistat ab illis, et quod hoc sit paenitentia, remissio peccatorum, et inde salvatio supra ex orationibus ante Sanctam Communionem praelectis in omnibus ecclesiis Christianis, ostensum est. Idem etiam constare potest ex Fide, quae ab Athanasio nomen habet, quae etiam in universo Christiano orbe recepta est, ubi in fine haec verba sunt:

"Venturus est Dominus ad judicandum vivos et mortuos; in cujus adventu illi qui bona fecerunt, intrabunt in vitam aeternam, et qui mala fecerunt in ignem aeternum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church