132. Quod miracula talia sint, manifeste constare potest ex miraculis factis coram populo Judaico et Israelitico. Hi tametsi viderunt tot miracula in terra Aegypti, et postea ad mare Suph, ac in deserto alia, ac imprimis super monte Sinai, cum promulgata est Lex, et tamen post mensem dierum, cum Moses moratus est super illo monte, fecerunt sibi vitulum aureum, et agnoverunt illum pro Jehovah qui eduxit illos e terra Aegypti (Exod. xxxii. 4-6): tum etiam ex miraculis postea in terra Canaane factis; et tamen toties a cultu mandato recesserunt: pariter ex miraculis, quae Dominus, cum fuit in mundo, coram illis fecit et tamen crucifixerunt Ipsum. [2.] Quod miracula apud illos facta fuerint, erat causa, quia Judaei et Israelitae erant prorsus externi homines, ac in terram Canaanem introducti sunt, ut solum repraesentarent ecclesiam ac interna ejus per externa cultus, et repraesentare potest aeque malus homo quam bonus nam externa sunt ritualia, quae omnia apud illos significabant spiritualia et caelestia: immo Aharon, tametsi fecit vitulum aureum, ac mandavit cultum ejus (Exod. xxxii. 2-5, 35), usque potuit repraesentare Dominum et opus salvationis Ipsius. Et quia per interna cultus non potuerunt adduci ad illa repraesentanda, ideo per miracula ad id adducebantur, immo adigebantur et cogebantur. [3.] Quod non potuerint adduci per interna cultus, erat causa, quia non agnoscebant Dominum, tametsi totum Verbum, quod apud illos erat, de Ipso solo agit et qui non agnoscit Dominum, ille non potest recipere aliquod internum cultus. At postquam Dominus Se manifestavit, ac receptus et agnitus est pro Deo aeterno in ecclesiis, cessaverunt miracula.