Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 134

Previous Number Next Number See English 

134. (ii.) Quod nemo reformetur per visiones et per loquelas cum defunctis, quia cogunt.-Visiones sunt duplicis generis, Divinae et diabolicae. Visiones Divinae fiunt per repraesentativa in caelo; ac visiones diabolicae fiunt per magica in inferno. Sunt etiam visiones phantasticae, quae sunt ludificationes mentis abstractae. Visiones Divinae, quae, ut dictum est, fiunt per repraesentativa in caelo, sunt quales fuerunt prophetis; qui, cum in illis erant, non erant in corpore, sed in spiritu; nam visiones non possunt apparere alicui homini in vigilia corporis sui. Quare cum apparuerunt prophetis, dicitur etiam quod tunc fuerint in spiritu; ut patet a sequentibus his. Ezechiel dicit, "Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in visione Dei, in spiritu Dei ita ascendit super me Visio quam vidi" ([Ezech.] xi. 1,24);

Tum quod sustulerit illum Spiritus inter terram et caelum, et abduxerit in Hierosolymam in visionibus Dei (viii. 3, seq.);

Similiter fuit in visione Dei seu spiritu, cum vidit quatuor animalia, quae erant cherubi (i. et x.);

Ut et, cum vidit novum templum et novam terram, et angelum metientem illa (xl.-xlviii.);

quod tunc fuerit in visionibus Dei, dicit, cap.. xl. 2. 26; et quod in spiritu, cap. xliii. 5. [2.] In simili statu fuit Sacharias, Cum vidit virum equitantem inter myrtos ([Sach.] i. 8,seq.);

Cum vidit quatuor cornua [(i. 18)], et virum in cujus manu funiculus mensurae (ii. 1-3. seq.) Cum vidit candelabrum et duas oleas (iv. 1, seq.);

Cum vidit volumen volans, et epham (v. 1, 6). Cum vidit quatuor currus exeuntes inter {1}duos montes, et equos (vi. 1, seq.). In simili statu fuit Daniel, Cum vidit quatuor bestias ascendentes e mari ([Dan.]{2}vii. 1, seq.) Et cum vidit pugnas arietis et hirci (viii. 1, seq.) quod viderit illa in visione spiritus sui dicitur cap. vii. 1, 2, 7, 13; viii. 2; x. 1, 7, 8: et quod Angelus Gabriel ei visus sit in visione, cap. ix. 21. [3.] In visione spiritus etiam fuit Johannes cum vidit illa quae descripsit in Apocalypsi:

Ut cum vidit septem candelabra, et in medio illorum Filium hominis (i. 12-16). Cum vidit Thronum in caelo et Sedentem super Throno, et quatuor animalia, quae erant cherubi, circum illum (iv.). Cum vidit librum vitae acceptum ab Agno (v.). Cum vidit equos exeuntes e libro (vi.). Cum vidit septem angelos cum tubis (viii.). Cum vidit puteum abyssi apertum, et locustas inde exeuntes (ix.). Cum vidit draconem et pugnam ejus cum Michaele (xii.). Cum vidit binas bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes (xiii.). Cum vidit mulierem sedentem super bestia coccinea (xvii.). Et Babylonem destructam (xviii.). Cum vidit Equum album, et Sedentem super illo ({3}xix.). Cum vidit caelum novum et terram novam, et sanctam Hierosolymam descendentem e caelo (xxi.). Et cum vidit fluvium aquae vitae (xxii.). Quod viderit illa in visione spiritus, dicitur cap. i. {4}10; iv. 2; v. 1; vi. i; xxi. {5}1, 2. Tales fuerunt visiones, quae apparuerunt e caelo, coram visu spiritus illorum, et non coram visu corporis eorum. Tales non exstant hodie, nam si exstarent, non intelligerentur, quia fiunt per repraesentativa, quorum singula significant interna ecclesiae, et arcana caeli. Quod etiam cessaturae sint cum Dominus in mundum venit, praedicitur a Daniele, cap. {6}ix. 24. Visiones autem diabolicae quandoque exstiterunt, inductae per spiritus enthusiasticos, et visionarios, qui ex delirio, in quo sunt, vocaverunt se Spiritum Sanctum. Sed illi spiritus nunc a Domino collecti sunt, et dejecti in infernum separatum ab infernis aliorum. Ex his patet, quod non aliquis per visiones alias quam quae in Verbo sunt, reformari possit. Sunt quoque visiones phantasticae, sed illae sunt merae ludificationes mentis abstractae. @1 duos pro "quatuor"$ @2 vii. pro "vi."$ @3 xix. pro "xviii."$ @4 10 pro "11"$ @5 1, 2. pro "12."$ @6 ix. pro "xi."$

134b. Quod nec aliquis per loquelas cum defunctis reformetur, constat ex Domini verbis de divite in inferno, et de Lazaro in sinu Abrahami; dixit enim dives, "Rogo te, pater" Abraham, "ut mittas" Lazarum "in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut contestetur illis, ne etiam illi veniant in locum hunc cruciatus. Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos. Is vero dixit, Non patre Abraham, sed si quis ex mortuis venit ad illos, paenitentiam agerent. Respondit... illi, Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur" (Luc. xvi. 27-31). Loquela cum mortuis similem effectum ederet, quem miracula, de quibus mox supra quod nempe homo persuaderetur ac adigeretur ad cultum per paucum tempus; sed quia hoc orbat hominem rationalitate, et simul includit mala, ut supra dictum est, solvitur hoc fascinum seu vinculum internum, ac erumpunt mala inclusa, cum blasphemia et profanatione sed hoc fit solum quando spiritus inducunt aliquod dogmaticum religionis quod nusquam fit ab aliquo spiritu bono, minus ab aliquo angelo caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church