Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 140

Previous Number Next Number See English 

140. Quod nemo reformetur in statu infortunii, si tunc modo cogitat de Deo, et implorat opem, est quia statum priorem, in quo parum si quicquam cogitaverat de Deo, redit. Aliter illi qui in statu libero prius timuerunt Deum. Per timere Deum intelligitur timere Ipsum offendere, ac Ipsum offendere est peccare; et hoc non est timoris sed est amoris quisnam qui aliquem amat, non timet ei malefacere? et quo plus amat eo plus hoc timet? Absque hoc timore est amor insulsus et cutaneus; solius cogitationis et nullius voluntatis. Per status infortunii intelliguntur status desperationis ex periculis, ut in praeliis, duelliis, naufragiis, lapsibus, incendiis, imminente aut inopinata jactura opum, tum muneris et inde honoris, et in similibus aliis. In his solis de Deo cogitare, non est ex Deo, sed ex semet: est enim tunc mens in corpore quasi incarcerata, ita non in libertate, et inde nec in rationalitate, sine quibus non datur reformatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church