144. Quod nec aliquis reformari queat in statu occaecationis intellectus. Hi quoque non sciunt vera, et inde nec vitam, nam intellectus docebit illa, ac voluntas faciet illa; et cum voluntas facit quod intellectus docit, tunc fit ei vita secundum vera. Cum autem intellectus occaecatus est, etiam voluntas obturata est, et non agit ex libero secundum rationem suam aliud quam malum confirmatum in intellectu, quod est falsum. Praeter ignorantiam, etiam intellectum occaecat religio quae docet fidem caecam: tum doctrina falsi; nam sicut vera aperiunt intellectum, sic falsa occludunt illum: occludunt superius, sed aperiunt illum inferius et intellectus solum infra apertus, non potest videre vera, sed modo confirmare quicquid vult, imprimis falsum. Intellectus etiam occaecatur per cupiditates mali; quamdiu voluntas in illis est, agit intellectum ad confirmandum illas et quantum confirmantur cupiditates mali, tantum voluntas non potest esse in affectionibus boni, et ex illis videre vera, et sic reformari. [2.] Ut pro exemplo: qui in cupiditate adulterii est, ejus voluntas, quae est, in jucundo amoris ejus, agit intellectum suum ad confirmandum illud, dicendo, Quid adulterium? Num in illo aliquod malum? Estne simile inter maritum et ejus uxorem? Potestne ex adulterio aeque nasci proles? Potestne mulier admittere plures absque damno? Quid commune habet spirituale cum hoc? Ita intellectus, qui tunc est scortum voluntatis, cogitat, ac tam stupidus factus ex stupro cum voluntate, ut non videre possit, quod amor conjugialis sit ipse spiritualis caelestis amor, qui est imago amoris Domini et ecclesiae, a quo etiam derivatur; et sic quod in se sanctus sit, ipsa castitas, puritas et innocentia; et quod faciat homines amores in forma, nam conjuges amare se mutuo possunt ab intimis, et sic formare se in amores: et quod adulterium destruat hanc formam, et cum illa imaginem Domini; et quod horrendum est, quod adulter commisceat vitam suam cum vita mariti in ejus uxore in semine est vita hominis. [3.] Et quia hoc profanum est, ideo infernum vocatur adulterium, et vicissim caelum vocatur conjugium. Etiam amor adulterii communicat cum infimo inferno, at amor vere conjugialis cum intimo caelo; membra generationis utriusque sexus etiam correspondent societatibus intimi caeli. Haec allata sunt, ut sciatur, quam occaecatus est intellectus quando voluntas est in cupiditate mali; et quod in statu occaecationis intellectus nemo reformari possit.