Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 150

Previous Number Next Number See English 

150. (vi.) Quod externus homo reformandus sit per internum, et non vicissim. Per internum et externum hominem idem intelligitur quod per internum et externum cogitationis, de quo saepius prius. Quod externum reformetur per internum, est quod internum influat in externum, et non vicissim. Quod detur influxus spiritualis in naturalem, et non vicissim, in erudito orbe notum est: et quod internus homo primum purificandus et innovandus sit, et sic externus, in ecclesia notum est; quod notum sit, est quia Dominus [docet], et ratio dictat. Dominus hoc docet his verbis:

"Vae vobis....,hypocritae, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia. Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum (Matth. xxiii. 25, 26). [2.] Quod ratio dictet, multis in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, ostensum est. Quod enim Dominus docet, dat etiam homini ratione percipere et hoc binis modis uno quod videat in se, quod ita sit ut primum id audit altero, quod per rationes id intelligat. Videre in se est in interno suo homine, ac intelligere per rationes est in externo homine. Quis non videt in se cum audit, quod internus homo primum purificandus sit, et per illum externus? Sed qui non communem ideam de hac re ex influxu e caelo recipit, potest hallucinari cum consulit externum cogitationis suae; ex hoc solo nemo videt aliud quam quod externa opera, quae sunt charitatis et pietatis, absque internis salvent. Similiter in aliis rebus, sicut quod visus et auditus influant in cogitationem, et quod odor et gustus in perceptionem: ita externum in internum, cum tamen contrarium est. Quod appareant visa et audita influere in cogitationem, est fallacia, nam intellectus videt in oculo et audit in aure, et non vicissim: similiter in reliquis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church