158. Eadem haec veritas non modo per rationes, sed etiam per vivas perceptiones confirmatur apud angelos, imprimis apud angelos tertii caeli. Hi percipiunt influxum Divini Amoris et Divinae Sapientiae a Domino. Et quia id percipiunt, et ex sapientia sua norunt quod illa sint vita, ideo dicunt quod vivant ex Domino, et non a semet, et hoc non modo dicunt, sed etiam amant et volunt quod ita sit. Et tamen usque in omni apparentia sunt, sicut illi viverent ex se, immo in apparentia fortiori quam alii angeli nam, ut supra (n. 42-45) ostensum est, Quod quo propius aliquis conjungitur Domino, eo distinctius appareat sibi sicut sit suus, ac evidentius animadvertat quod sit Domini. In simili perceptione, et simul apparentia esse, datum quoque est mihi nunc, per plures annos, ex qua plene convictus sum, quod nihil ex me velim et cogitem, sed appareat sicut ex me; et quoque datum est velle et amare id. Idem hoc potest per plura alia e mundo spirituali confirmari, sed duo illa pro tempore sufficiunt.