Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 160

Previous Number Next Number See English 

160. Quod vita malorum etiam sit ex eadem origine, in suo articulo in sequentibus demonstrabitur hic modo id per comparationem illustrabitur. A sole mundi influit et calor et lux; ac influit similiter in arbores quae ferunt malos fructus, ut in arbores quae ferunt bonos fructus; ac similiter vegetantur et crescunt; formae, in quas calor influit, faciunt diversitatem illam, non autem calor in se. Simile est cum luce; haec variegatur in colores secundum formas, in quas influit sunt colores pulchri et laeti, et sunt colores impulchri et tristes, et usque eadem est lux. Simile est cum influxu caloris spiritualis, qui in se est amor, et lucis spiritualis qui in se est sapientia, e Sole mundi spiritualis. Formae, in quas influunt, faciunt diversitatem, non autem calor ille qui est amor, et lux illa quae est sapientia, in se. Formae in quas influunt sunt mentes humanae. Ex his nunc patet, quod homo a solo Domino ducatur et doceatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church