Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 178

Previous Number Next Number See English 

178. Quod non detur homini praescire eventus, est quoque causa, ut possit ex libero secundum rationem agere: nam notum est, quod quicquid homo amat, ejus effectum velit, et ad hunc per rationem se ducat; tum quod nihil sit quod homo ratione volvit, quod non est ex amore ut per cogitationem veniat ad effectum; quare si effectum seu eventum ex Divina praedictione sciret, acquiesceret ratio, et cum ratione amor; amor enim cum ratione desinit in effectu, et ex illo tunc incipit novus. Ipsum jucundum rationis est, quod ex amore in cogitatione videat effectum, non in eo, sed ante eum, seu non in praesenti, sed in futuro. Inde est homini id quod vocatur Spes, quae in ratione crescit et decrescit, sicut videt aut exspectat eventum. Hoc jucundum completur in eventu, sed dein oblitteratur cum cogitatione de eo [2.] Similiter foret cum eventu praescito. Mens hominis continue est in tribus his, quae vocantur finis, causa, et effectus. Si unum ex his deest, non est mens humana in qua vita. Voluntatis affectio est finis a quo; intellectus cogitatio est causa per quam; et actio corporis, loquela oris, aut sensatio externa, sunt effectus finis per cogitationem. Quod mens humana non sit in sua vita, dum solum est in voluntatis affectione, et non praeterea, similiter dum modo in effectu, cuivis patet. Quare menti non est aliqua vita ex uno illorum separatim, sed ex tribus illis conjunctim. Haec vita mentis diminueretur et recederet in eventu praedicto.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church