Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 180

Previous Number Next Number See English 

180. (ii.) Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, inferret se ordini et tenori progressionis ejus, ac perverteret et destrueret illum. Ut haec in perceptionem rationalis et quoque naturalis hominis distincte veniant, illustranda sunt per exempla, in hoc ordine:- (1) Quod externa talem nexum cum internis habeant, ut in omni operatione unum faciant. (2) Quod homo sit modo in quibusdam externis cum Domino, et si simul in internis esset, perverteret et destrueret omnem ordinem et tenorem progressionis Divinae Providentiae: sed, ut dictum est, haec per exempla illustrentur. [2.] Primum: Quod externa talem nexum cum internis habeant, ut in omni operatione unum faciant. Illustratio per exempla fiat hic per aliqua quae in corpore humano sunt. In toto et in omni parte sunt externa et interna; externa ibi vocantur cutes, membranae, et involucra; interna sunt formae varie compositae et contextae ex fibris nerveis et vasis sanguineis. Involucrum quod ambit per exsertiones a se intrat in omnia interiora usque ad intima ita externum, quod est involucrum, cum omnibus internis, quae sunt formae organicae ex fibris et vasis, se conjungit. Ex quo sequitur, quod sicut externum agit seu agitur, etiam interna agant seu agantur; [3.] est enim omnium confasciculatio perpetua. Sume modo in corpore aliquod involucrum commune ut pro exemplo pleuram, quae est commune involucrum pectoris, seu cordis et pulmonis, et lustra illam oculo anatomico; et si hoc non tui studii est, consule anatomicos; et audies quod commune hoc involucrum, per varias circumvolutiones et dein per exsertiones a se, tenuiores et tenuiores, intret in intima pulmonum, usque in minimos ramos bronchiales, et in ipsos folliculos, qui sunt pulmonum initia: ut non memorem ejus progressionem postea per tracheam in laryngem versus linguam. Ex quibus patet, quod connexio perpetua sit extimi cum intimis; quare sicut extimum agit aut agitur, ita quoque interiora ab intimis agant aut agantur: quae causa est, quod cum extimum illud involucrum, quod est pleura, vel inundatur vel inflammatur, vel ulceribus oppletur, pulmo ab intimis laboret; et si labes ingravescit, remittatur omnis actio pulmonis, et moriatur homo. [4.] Simile est ubivis alibi in toto corpore: ut cum peritonaeo communi involucro omnium viscerum abdominis; tum etiam cum involucris circum unumquodvis, ut cum ventriculo, hepate, pancreate, liene, intestinis, mesenterio, renibus, cumque organis generationis in utroque sexu. Sume ex his aliquod et lustra vel ipse, et videbis vel consule peritos illius scientiae, et audies: ut sume hepar, et deprehendes quod connexio peritonaei sit cum involucro illius visceris, et per involucrum cum intimis ejus; sunt enim perpetuae exsertiones inde et insertiones versus interiora, et sic continuationes ad intima, et inde confasciatio omnium; quae talis est, ut dum involucrum agit vel agitur, tota forma similiter agat vel agatur. Simile est cum reliquis. Causa est, quia in omni forma commune et particulare, seu universale et singulare, per mirabilem conjunctionem unum agunt. [5.] Quod similiter in formis spiritualibus ac in illarum status mutationibus, et variationibus, quae se ad operationes voluntatis et intellectus referunt, sicut in formis naturalibus et illarum operationibus, quae se ad motus et actiones referunt, fiat, infra videbitur. Nunc quia homo in quibusdam externis operationibus una cum Domino est, et non aufertur alicui libertas agendi secundum rationem, sequitur quod Dominus non aliter possit agere in internis, quam sicut una cum homine in externis. Quare si homo non fugit et aversatur mala ut peccata, vitiaretur et labefactaretur externum cogitationis et voluntatis, et simul tunc internum earum, comparative sicut pleura a morbo suo qui vocatur pleuritis, ex quo corpus emoritur. [6.] Alterum: Quod si homo simul in internis esset, perverteret et destrueret omnem ordinem et tenorem Divinae Providentiae. Hoc quoque illustretur per exempla ex humano corpore. Si homo sciret omnes operationes utriusque cerebri in fibras, fibrarum in musculos et musculorum in actiones, et ex scientia illorum disponeret omnia sicut disponit actiones, annon perverteret et destrueret omnia? [7.] Si homo sciret quomodo ventriculus digerit, viscera circum circa hauriunt suum pensum, sanguinem elaborant, et illum distribuunt ad omne opus vitae, et in illis disponendis esset sicut est in externis, ut quod edat et bibat, annon perverteret et destrueret omnia? Cum non potest externum, quod sicut unum apparet, disponere, quin luxurie et intemperantia perdat illud, quid tunc si etiam disponeret interna, quae infinita sunt? Quare interna, ne homo aliqua voluntate intraret in illa, et sui juris faceret, prorsus a voluntate ejus exempta sunt, praeter musculos, qui faciunt indumentum, et quoque ignoratur quomodo hi agunt, et solum scitur quod agant. [8.] Simile est cum reliquis: ut si homo disponeret interiora oculi ad videndum, interiora auris ad audiendum, interiora linguae ad gustandum, interiora cutis ad sentiendum, interiora cordis ad systolice agendum, interiora pulmonis ad respirandum, interiora mesenterii ad distribuendum chylum, interiora renum ad secernendum, interiora organorum generationis ad prolificandum, interiora uteri ad perficiendum embryonem, et sic porro, annon infinitis modis perverteret et destrueret in his ordinem progressionis Divinae Providentiae? Quod homo in externis sit, notum est ut quod oculo videat, aure audiat, lingua gustet, cute sentiat, pulmone respiret, uxorem impraegnet, et si porro. Satisne est, ut sciat externa, et disponat illa ad sanitatem corporis et mentis? Cum hoc non potest, quid fieret si quoque interna disponeret? Ex his nunc constare potest, quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, inferret se ordini et tenori progressionis ejus, ac perverteret et destrueret illum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church