Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 199

Previous Number Next Number See English 

199. Homo quidem potest reflectere super externae affectionis suae jucundum, dum hoc sicut unum agit cum jucundo alicujus sensus corporis; sed usque non reflectit super id, quod id jucundum sit ex jucundo affectionis ejus in cogitatione. Ut pro exemplo: scortator cum videt meretricem, visus oculi ejus rutilat ex igne lasciviae, et ex illo sentit jucundum in corpore sed tamen non sentit jucundum affectionis seu concupiscentiae ejus in cogitatione, nisi aliquod cupidum una cum corpore. Similiter latro in silva, dum videt peregrinantes; et pirata in mari dum videt navigia; similiter in reliquis. Quod illa jucunda regant cogitationes ejus, et quod cogitationes absque illis non sint aliquid, patet; sed putat quod solum cogitationes sint, cum tamen cogitationes non sunt nisi quam affectiones in formas ab amore vitae ejus compositae, ut appareant in luce; nam omnis affectio est in calore, et cogitatio in luce. [2.] Hae sunt affectiones externae cogitationis, quae quidem se manifestant in sensatione corporis, sed raro in cogitatione mentis. At affectiones internae cogitationis, ex quibus externae existunt, coram homine nusquam se manifestant; de his homo non plus scit, quam dormiens in curru de via, et quam sentit telluris circumrotationem. Nunc cum homo nihil scit de illis quae peraguntur in interioribus mentis suae, quae tam infinita sunt, ut numeris definiri nequeant, et tamen pauca illa externa, quae ad visum cogitationis perveniunt, ex interioribus producuntur, ac interiora a solo Domino per Divinam Ipsius Providentiam reguntur, et pauca illa externa una cum homine, quomodo tunc aliquis dicere potest, quod propria ejus prudentia faciat omnia? Si videres solum unam ideam cogitationis reclusam, videres stupenda plura, quam lingua potest effari. [3.] Quod in interioribus mentis hominis tam infinita sint, ut numeris definiri nequeant, patet ex infinitis in corpore, ex quibus nihil ad visum et ad sensum pervenit, quam sola actio in multa simplicitate; ad quam tamen concurrunt millia fibrarum motricium seu muscularium, millia fibrarum nervearum, millia vasculorum sanguineorum, millia pulmonis, qui in omni actione cooperabitur, millia in cerebris et in spina dorsali; et multo plura adhuc in spirituali homine, qui est mens humana, cujus omnia sunt affectionum, et inde perceptionum et cogitationum formae. Annon anima, quae disponit interiora, disponit etiam actiones ex illis? Anima hominis non aliud est quam amor voluntatis ejus, et inde amor intellectus ejus. Qualis hic amor est, talis est totus homo; et fit talis secundum dispositionem in externis, in quibus homo simul cum Domino est. Quare si sibi et naturae tribuit omnia, fit anima amor sui; at si Domino tribuit omnia, fit anima amor Domini, et hic amor caelestis est, et ille amor infernalis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church