Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 225

Previous Number Next Number See English 

225. Ex his nunc patet, quod homo, quamdiu in mundo naturali vivit, immitti possit in sapientiam rerum spiritualium, et quoque in amorem illarum; et quod hoc fiat ac fieri possit tam apud illos qui mere naturales sunt, quam apud illos qui spirituales sed cum differentia, quod hi per illa reformentur, et quod illi per eadem non reformentur. Apud hos etiam potest apparere sicut ament sapientiam sed non aliter amant illam, quam sicut adulter amat feminam nobilem sicut meretricem, cum qua blande loquitur, ac cui dat vestes decoris, de qua tamen domi secum cogitat, quod non sit nisi quam vile scortum, cui faciam credere quod amem, quia favet libidini meae; at si non faveret, rejecturus essem. Internus ejus homo est adulter ille, et externis ejus homo est femina illa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church