234. QUOD LEGES PERMISSIONIS ETIAM SINT LEGES DIVINAE PROVIDENTIAE. Non sunt aliquae leges permissionis per se seu separatae a legibus Divinae Providentiae, sed sunt eaedem; quare dicitur quod Deus permittat, per quod non intelligitur quod velit, sed quod non possit avertere propter finem, qui est salvatio. Quicquid fit propter finem, qui est salvatio, est secundum leges Divinae Providentiae: nam, ut prius dictum est, Divina Providentia jugiter in diversum et contrarium it cum voluntate hominis, continue intendens finem quare in omni momento operationis suae, seu in omni vestigio progressionis suae, ubi animadvertit aberrare hominem a fine, illum secundum leges suas dirigit, flectit et disponit, abducendo a malo, ducendo ad bonum. Quod hoc non fieri possit absque permissione mali, in sequentibus videbitur. Praeterea non potest aliquid permitti absque causa, et causa non datur alibi quam in aliqua lege Divinae Providentiae, quae lex docet cur permittitur.