Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. A Domino providetur conjunctio boni et veri per Relationem: bonum enim non cognoscitur quale est, nisi per relationem ad minus bonum, et per oppositionem a malo. Omne perceptivum et sensitivum inde est, quia quale eorum inde est: ita namque omne jucundum percipitur et sentitur ex minus jucundo, et per injucundum; omne pulchrum ex minus pulchro, et per impulchrum, similiter omne bonum quod est amoris ex minus bono, et per malum, et omne verum quod est sapientiae ex minus vero et per falsum. Erit varium in omni re a maximo ad minimum ejus, et cum varium etiam est in opposito ejus a minimo ad maximum, ac intercedit aequilibrium, tunc secundum gradus utrinque fit relativum; ac rei perceptio et sensatio vel crescit vel diminuitur. At sciendum est, quod oppositum tollat, et quoque exaltet perceptiones et sensationes: tollit cum se commiscet, et exaltat cum se non commiscet, ob quam rem Dominus exquisite separat bonum et malum, ne commisceantur, apud hominem, sicut separat caelum et infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church