Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 257

Previous Number Next Number See English 

257. (iv.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod in pluribus regis, ubi religio Christiana recepta est, sint qui Divinam potestatem sibi vindicant, et volunt coli sicut dii; et quod invocent homines mortuos.- Dicunt quidem quod Divinam potestatem sibi non arrogaverint, et quod [non] velint coli ut dii; sed usque dicunt quod aperire et claudere possint caelum, remittere et retinere peccata, proinde salvare et condemnare homines, et hoc est ipsum Divinum Divina enim Providentia non aliud pro fine habet, quam reformationem et inde salvationem; haec est ejus operatio continua apud unumquemvis ac salvatio non potest fieri nisi quam per agnitionem Divini Domini, et per confidentiam quod Ipse faciat, dum homo secundum praecepta Ipsius vivit. [2.] Quis non videre potest, quod hoc sit Babylonia in Apocalypsi descripta; et quod hoc sit Babel, de qua passim apud Prophetas? Quod etiam hoc sit Lucifer apud Esaiam xiv., patet a versibus 4 et 22 illius capitis, in quibus haec verba sunt:

"Enunties hanc parabolam de rege Babelis" (vers. 4);

Dein "Exscindam Babeli nomen et residuum" (vers. 22);

ex quo liquet, quod Babel ibi sit Lucifer, de quo dicitur, Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, filius aurorae;....atqui tu dixisti in corde tuo, caelos ascendam; supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis ascendam supra excelsa nubis similis fiam Altissimo (vers. 12-14). Quod invocent homines mortuos, ac orent ut opem ferant, notum est. Dicitur quod invocent, quia invocatio illorum stabilita est per Bullam Papalem confirmantem decretum Concilii Tridentini, in qua aperte dicitur quod invocandi sint. Quis tamen non novit, quod solus Deus invocandus, et quod non aliquis homo mortuus? [3.] Sed nunc dicetur, cur Dominus talia permiserit. Quod permiserit propter finem, qui est salvatio, non negari potest scitur enim quod absque Domino nulla salus sit et quia ita est, necessum fuit, ut praedicaretur Dominus ex Verbo, et per id Ecclesia Christiana instauraretur; sed hoc non potuit fieri nisi ab antesignanis, qui id ex zelo facerent; nec dari sunt alii, quam qui in aestu, sicut zelo, ex igne amoris sui fuerunt. Hic ignis primum excitavit illos ad praedicandum Dominum et ad docendum Verbum; ex primaevo hoc illorum statu est quod Lucifer dicatur filius aurorae (vers. 12). Sed sicut viderunt, quod per sancta Verbi et ecclesiae dominari possent, amor sui, a quo primum excitati fuerunt ad praedicandum Dominum, ab interiori erupit, et tandem usque ad illud fastigium se extulit, ut omnem Divinam potestatem Domini in se transtulerint, non relinquendo aliquid. [4.] Hoc per Divinam Domini Providentiam non inhiberi potuit nam si inhiberetur, proclamavissent Dominum non Deum, ac Verbum non sanctum, ac fecissent se Socinianos vel Arianos, et sic destruxissent totam ecclesiam; quae, qualescunque sint praesules, usque apud subditam gentem permanet omnes enim illi ex ea religione, qui etiam Dominum adeunt, ac mala fugiunt ut peccata, salvantur; quapropter ex illis etiam plures societates caelestes sunt in mundo spirituali. Et quoque provisum est, ut sit gens inter illos quae non subivit jugum talis dominationis, et quae sanctum habet Verbum; haec gens nobilis est gens Gallica. Sed quid factum est? [5.] Quando amor sui evexit dominium usque ad thronum Domini, removit Ipsum, et se super imposuit, non potuit aliter ille amor, qui est Lucifer, quam profanare omnia Verbi et ecclesiae: quod ne fieret, Dominus per Divinam suam Providentiam consuluit, ut a cultu Ipsius recederent, ac invocarent homines mortuos, orarent ad sculptilia illorum, oscularentur ossa illorum, et procumberent ad sepulcra illorum, prohiberent Verbum legi, et sanctum cultum ponere in missis a vulgo non intellectis, et pro argento vendere salutem; quoniam si haec non fecissent, sancta Verbi et ecclesiae profanavissent: nam, ut in praecedente paragrapho ostensum est, non alii profanant sancta, quam qui sciunt illa. [6.] Ne itaque profanarent sanctissimam Cenam, ex Divina Domini Providentia est, ut dividerent illam, ac panem darent populo, ac ipse vinum biberent; vinum enim in Sancta Cena significat sanctum verum, ac panis sanctum bonum at cum divisa sunt, significat vinum profanatum verum, ac panis adulteratum bonum ac insuper quod illam corpoream et materialem facerent, et hoc pro primario religionis assumerent. Qui ad singula illa animum advertit, et illa in quadam illustratione mentis expendit, potest videre Divinae Providentiae mirabilia, ad tutandum sancta ecclesiae, et ad salvandum omnes quotcunque salvari possunt, et quasi ex incendio eripiendi, qui volunt eripi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church