Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 265

Previous Number Next Number See English 

265. (iii.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod fugere mala sicut peccata sit ipsa religio Christiana.- Quod hoc sit ipsa religio Christiana, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, a principio ad finem, ostensum est: et quia fides separata a charitate solum obstat, quin recipiatur etiam de illa actum est. Dicitur quod nesciverint quod fugere mala sicut peccata sit ipsa religio Christiana; est quia paene omnes nesciunt, et tamen unusquisque scit (videatur supra, n. 258). Quod usque paene omnes nesciant, est quia fides separata illud oblitteravit; haec enim dictat, quod sola fides salvet, et non aliquod bonum opus seu bonum charitatis, tum quod non amplius sub jugo legis sint, sed in libertate. Illi qui talia aliquoties audiverunt, non cogitant amplius de aliquo malo vitae, nec de aliquo bono vitae quisque homo etiam ex natura sua ad id amplectendum inclinat, et cum semel amplexus est, non magis cogitat de vitae suae statu: haec causa est, quod nesciatur. [2.] Quod nesciatur, hoc mihi in mundo spirituali detectum est. Quaesivi plures quam mille advenas e mundo, num sciant quod fugere mala sicut peccata sit ipsa religio dixerunt quod non sciant, et quod hoc sit novum quoddam hactenus non auditum, sed quod auditum sit, quod bonum non possint facere a se, et quod non sint sub jugo legis. Quum dixi, Annon sciant, quod homo se exploraturus sit, peccata sua visurus, paenitentiam acturus, et dein vitam novam inchoaturus, et quod alioqui peccata non remittantur, et si peccata non remittuntur, non salventur, et quod hoc alta voce praelectum sit illis, quoties Sanctam Cenam obiverunt? responderunt quod ad illa non attenderint, sed solum ad id,, quod illis remissio peccatorum sit per Sacramentum Cenae, et quod fides, illis nescientibus, operetur reliqua. [3.] Iterum dixi, Cur docuistis infantes vestros decalogum? Numne ut scirent quae mala sunt peccata, quae fugienda? num solum ut illa scirent et crederent, et non facerent? Cur ergo dicitur quod id novum sit? Ad hoc non aliud respondere potuerunt, quam quod sciant et usque non sciant et quod nusquam cogitent de sexto praecepto cum adulterantur, de septimo praecepto cum clandestine furantur seu defraudant, et sic porro; minus quod talia sint contra Divinam Legem, ita contra Deum. [4.] Cum memoravi plura ex doctrinis ecclesiarum et ex Verbo confirmantia, quod fugere et aversari mala ut peccata sit ipsa religio Christiana, et quod cuivis fides sit sicut fugit et aversatur, conticuerunt: sed confirmati sunt, quod verum sit, cum viderent quod omnes explorarentur quoad vitam, et judicarentur secundum facta, et nemo secundum fidem separatam a vita, quoniam cuivis est fides secundum illam. [5.] Quod Christianus orbis quoad maximam partem illud nesciverit, est ex lege Divinae Providentiae, quod cuique relinquatur ex libero secundum rationem agere (de qua, supra n. 71-99, et n. 100-128): tum ex lege, quod non aliquis immediate e caelo doceatur, sed mediate per Verbum, doctrinam et praedicationes ex illo (de quo n. 154-174): et quoque ex cunctis legibus permissionis, quae etiam sunt leges Divinae Providentiae. Plura de his videatur supra (n. 258).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church