275. QUOD PERMITTANTUR MALA PROPTER FINEM, QUI EST SALVATIO. Si homo in amorem, in quem creatus est, nasceretur, non foret in aliquo malo, immo nec sciret quid malum; nam qui non fuit in malo, et inde non est in malo, non scire potest quid malum si diceretur ei quod hoc et illud sit malum, non crederet quod dabile sit. Hic status est status innocentiae, in quo fuerunt Adamus et Chaiva uxor ejus; nuditas, quam non erubuerunt, significabat illum statum. Cognitio mali post lapsum intelligitur per esum ex arbore scientiae boni et mali. Amor, in quem homo creatus est, est amor proximi, ut ei velit ita bene sicut vult sibi, et magis, et quod in jucundo amoris illius sit, dum ei benefacit, vix aliter quam est parens erga infantes. Hic amor est vere humanus; nam in illo est spirituale, per quod distinguitur ab amore naturali, qui est animalibus brutis. Si homo in illum amorem nasceretur, non nasceretur in caliginem ignorantiae, sicut nunc omnis homo, sed in quandam lucem scientiae et inde intelligentiae, in quas etiam brevi veniret: et quidem primum reperet sicut quadrupes, sed cum insito conatu erigendi se super pedes; nam quantumvis quadrupes, usque non deorsum ad terram demitteret faciem, sed antrorsum ad caelum, ac erigeret se, ut quoque posset sursum.