Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 322

Previous Number Next Number See English 

322. QUOD OMNIS HOMO REFORMARI POSSIT, ET QUOD PRAEDESTIATIO NON DETUR. Sana ratio dictat, quod omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum; sunt enim omnes nati homines, et inde imago Dei in illis est. Imago Dei in illis est, quod possint intelligere verum, et quod possint facere bonum. Posse intelligere verum est ex Divina Sapientia, ac posse facere bonum est ex Divino Amore illa potentia est imago Dei, quae manet apud hominem sanum, et non eradicatur. Inde est quod possit fieri homo civilis et moralis, et qui est civilis et moralis, is etiam potest fieri spiritualis, nam civile et morale est receptaculum spiritualis. Civilis homo dicitur, qui scit leges sui regni ubi est civis, et vivit secundum illas et moralis homo dicitur, qui leges illas facit mores suos, et virtutes suas, et ex ratione illas vivit. [2.] Nunc dicam quomodo vita civilis et moralis est receptaculum vitae spiritualis: Vive illas leges non modo ut leges civiles et morales, sed etiam ut Leges Divinas, et eris homo spiritualis. Vix datur gens tam barbara, quae non per leges sancivit, quod non occidendum sit, non cum alterius uxore scortandum, non furandum, non false testandum, non violandum quod alterius est. Has leges civilis et moralis homo servat, ut sit vel ut appareat bonus civis; sed si illas leges non simul Divinas facit, est modo civilis et moralis homo naturalis; at si illas etiam Divinas facit, fit civilis et moralis homo spiritualis. Differentia est, quod hic non sit modo bonus civis regni terrestris, sed etiam bonus civis regni caelestis, ille autem bonus civis regni terrestris non autem regni caelestis. Bona, quae faciunt, distinguunt illos; bona quae civiles et morales naturales faciunt, non sunt bona in se, est enim homo et mundus in illis; bona quae civiles et morales spirituales faciunt, sunt bona in se, quia Dominus et caelum in illis est. [3.] Ex his constare potest, quod quisque homo, quia natus est ut fieri possit civilis et moralis naturalis, etiam natus sit ut fieri possit civilis et moralis spiritualis; est modo ut agnoscat Deum, et non faciat mala quia contra Deum sunt, sed faciat bona quia cum Deo sunt; per hoc venit spiritus in civilia et moralia ejus, et vivunt at absque eo non est aliquis spiritus in illis, et inde non vivunt. Quare naturalis homo, utcunque civiliter et moraliter agit, vocatur mortuus, at spiritualis homo vivus. [4.] Ex Divina Domini Providentia est, quod cuivis genti sit aliqua religio, et primarium omnis religionis est, agnoscere quod sit Deus, nam alioqui non vocatur religio; et omnis gens quae vivit suam religionem, hoc est, quae non facit malum quia est contra suum Deum, recipit aliquod spirituale in suo naturali. Quis, cum audit aliquem Gentilem dicentem, quod hoc et illud malum non velit facere, quia est contra suum Deum, non secum dicit, "Annon hic salvatur? Apparet sicut non possit aliter." Hoc dictat ei sana ratio. Et vicissim, quis, cum audit Christianum dicentem, Hoc et illud malum nihili facio; quid hoc quod dicatur esse contra Deum?" non secum dicit, "Num hic salvatur? apparet sicut non possit." Hoc etiam sana ratio dictat. [5.] Si dicit, "Sum natus Christianus, sum baptizatus, novi Dominum, legi Verbum, obivi Sacramentum Cenae num haec sunt aliquid, cum homicidia aut vindictas quae illa spirat, adulteria, furta clandestina, falsa testimonia aut mendacia, et varias violentias, non facit peccata? Num talis cogitat de Deo, aut de aliqua vita aeterna? Num cogitat quod sint? Dictatne sana ratio, quod talis salvari non possit? Haec de Christiano dicta sunt quia Gentilis plus quam Christianus ex religione in vita sua de Deo cogitat. Sed de his plura in sequentibus dicentur, in hoc ordine. (i.) Quod finis creationis sit caelum ex humano genere. (ii.) Quod inde ex Divina Providentia sit, quod unusquisque homo possit salvari, et quod salventur qui Deum agnoscunt et bene vivunt. (iii.) Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur. (iv.) Quod sic omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church