Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 326

Previous Number Next Number See English 

326. Sed haec singillatim lustranda et demonstranda sunt. Primum: Quod agnitio Dei faciat conjunctionem Dei cum homine et hominis cum Deo, et quod negatio Dei faciat sejunctionem.- Aliqui possunt cogitare, quod salvari queant aeque qui non agnoscunt Deum quam qui agnoscunt, modo vitam moralem agant: dicentes, Quid operatur agnitio? Estne solum cogitatio? Possumne facile agnoscere, cum pro certo scio quod Deus sit? Audivi de Illo, sed non vidi Illum: fac ut videam et credam." Talis sermo est multis qui negant Deum, quando eis libere ratiocinari cum agnitore Dei licet. Sed quod agnitio Dei conjungat, et negatio Dei sejungat, illustrabitur per quaedam mihi nota in spirituali mundo. Ibi cum quis cogitat de altero, et vult loqui cum illo, sistitur alter illico praesens; hoc commune ibi est, et nusquam fallit. Causa est, quia in mundo spirituali non est distantia, sicut in mundo naturali, sed est modo apparentia distantiae. [2.] Alterum est, quod sicut cogitatio ex aliqua cognitione alterius facit praesentiam, ita amor ex aliqua affectione alterius faciat conjunctionem; ex qua fit quod simul eant et amice colloquantur, inque una domo habitent, vel in una societate, ac saepius conveniant, et mutuas operas praestent. Contrarium etiam fit, ut quod qui non amat alterum, et magis qui odit alterum, non videat nec conveniat illum, ac distent secundum gradum quo non amat, seu quo odit; immo si praesens est, et tunc recordatur odii, fit inconspicuus. [3.] Ex his paucis constare potest, unde praesentia, et unde conjunctio in spirituali mundo; quod nempe praesentia sit ex recordatione alterius cum desiderio videndi illum, et quod conjunctio sit ex affectione quae est amoris. Simile est cum omnibus quae in mente humana sunt; in illa sunt innumera, et singula ibi consociata et conjuncta sunt secundum affectiones, aut sicut una res amat alteram. [4.] Haec conjunctio est conjunctio spiritualis, quae sibi similis est in communibus et particularibus. Spiritualis haec conjunctio originem ducit ex conjunctione Domini cum mundo spirituali, et cum mundo naturali, in communi et in particulari. Ex quibus patet, quod quantum quis cognoscit Dominum, et ex cognitionibus cogitat de Ipso, tantum Dominus praesens sit et quantum quis agnoscit Ipsum ex affectione amoris, tantum Dominus illi conjunctus sit: ac vicissim, quod quantum quis non cognoscit Dominum, tantum Dominus absens sit et quod quantum quis negat Ipsum, tantum sejunctus sit. [5.] Conjunctio facit, ut Dominus vertat faciem ejus ad Se, et tunc ducat illum; et sejunctio facit, ut infernum vertat faciem ejus ad se, ac ducat illum. Quare omnes angeli caeli vertunt suas facies ad Dominum ut Solem, et omnes spiritus inferni avertunt suas facies a Domino. Ex his patet, quid operatur agnitio Dei, et quid negatio Dei. Et illi, qui negant Deum in mundo, negant Ipsum post mortem et fiunt organizati secundum descriptionem supra (n. 319): et organizatio inducta in mundo permanet in aeternum. [6.] Secundum: Quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae.- Cognoscere Deum possunt omnes qui aliquid ex religione sciunt possunt quoque ex scientia seu memoria loqui de Deo; et aliqui etiam ex intellectu cogitare de Deo; sed hoc, si non bene vivit, non aliud facit quam praesentiam; potest enim nihilominus avertere se ab Ipso, et vertere se ad infernum, quod fit si male vivit. At agnoscere Deum corde, non possunt alii quam qui bene vivunt hos Dominus secundum bonum vitae eorum avertit ab inferno, et vertit ad Se. Causa est, quia hi soli amant Deum; amant enim Divina, quae ab Ipso sunt, faciendo illa Divina quae sunt a Deo, sunt praecepta legis Ipsius; haec sunt Deus, quia Ipse est suum Divinum procedens; et hoc est amare Deum; quare Dominus dicit, Qui praecepta Mea facit, ille est qui amat Me, qui autem praecepta Mea non facit, ille Me non amat (Joh. xiv 2124):

[7.] quae causa est, quod binae tabulae decalogi sint, una pro Deo, et altera pro homine. Deus continue operatur, ut homo recipiat illa quae in sua tabula sunt, sed si homo non facit illa quae in sua tabula sunt, non recipit agnitione cordis illa quae in tabula Dei sunt; et si non recipit, non conjungitur. Quare binae illae tabulae conjunctae sunt ut unum sint, et vocatae tabulae foederis, et foedus significat conjunctionem. Causa quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae, est quia bonum vitae est simile bono quod in Domino est, et inde quod a Domino est; quare cum homo in bono vitae est, fit conjunctio. Contrarium est cum malo vitae; hoc rejicit Dominum. [8.] Tertium: Quod bonum vitae seu bene vivere, sit fugere mala quia sunt contra religionem, ita contra Deum. Quod hoc sit bonum vitae, seu bene vivere, plene ostensum est in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, a principio ad finem. Quibus haec solum adjiciam, quod si bona facias in omni copia, ut si templa aedifices, illa ornes ac impleas donariis, si sumptus impendas hospitalibus et xenodochiis, si eleemosynas des cottidie, opituleris viduis et pupillis, si sancta cultus sedulo obeas, immo si cogites, loquaris et praedices illa sicut ex corde, et tamen non fugis mala ut peccata contra Deum, omnia illa bona non sunt bona; sunt vel hypocritica vel meritoria, nam usque malum intus in illis est: vita enim cujusvis est in omnibus et singulis quae facit; at bona non aliter fiunt bona, quam per remotionem mali ab illis. Ex his patet, quod fugere mala quia contra religionem, ita contra Deum sunt, sit bene vivere. [9.] Quartum: Quod haec sint communia omnium religionum, per quae unusquisque potest salvari. Agnoscere Deum, et non facere malum quia est contra Deum, sunt duo quae faciunt quod religio sit religio si deest unum, non potest dici religio; nam agnoscere Deum et facere malum, est contradictorium; tum facere bonum et non agnoscere Deum non enim datur unum absque altero. Provisum est a Domino, ut paene ubivis aliqua religio sit, et quod in unaquavis duo illa sint; et quoque a Domino provisum est, ut unusquisque qui agnoscit Deum, et non facit malum quia est contra Deum, locum habeat in caelo. Caelum enim in complexu refert unum Hominem, cujus vita seu anima est Dominus in caelesti illo Homine sunt omnia quae in homine naturali, cum differentia qualis est inter caelestia et naturalia. [10.] Notum est, quod in homine non modo sint formae organizatae ex vasis sanguineis et ex fibris nerveis, quae vocantur viscera, sed etiam quod sint cutes, membranae, tendines, cartilagines, ossa, ungues et dentes. Haec sunt in minori gradu viva, quam sunt ipsae formae organizatae, quibus illa inserviunt pro ligamentis, tegumentis, et fulcris. Caelestis ille Homo,. qui est caelum, ut in illo omnia illa sint, non potest ex hominibus unius religionis componi, sed ex hominibus plurium religionum inde omnes, qui duo illa universalia ecclesiae faciunt suae vitae, locum habent in caelesti illo Homine, hoc est, caelo, et fruuntur felicitate in suo gradu sed de his videantur plura supra (n. 254). [11.] Quod illa duo sint primaria in omni religione, constare potest ex eo, quod illa duo sint quae decalogus docet, et ille fuit primum Verbi, et e monte Sinai a Jehovah viva voce promulgatus, et binis tabulis lapideis digito Dei inscriptus,. et dein positus in arca vocabatur Jehovah, et faciebat sanctum sanctorum in tabernaculo, et adytum in templo. Hierosolymitano et sancta erant omnia ex illo solo quae ibi praeter plura de decalogo in arca ex Verbo, quae in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 53-61), allata sunt quibus haec adjiciam. Notum est ex Verbo, quod arca, in qua binae tabulae, quibus inscriptus erat decalogus, fuerunt, a Philistaeis capta sit, ac posita in fano Dagonis in Aschdodo, et quod Dagon coram illa in terram deciderit, et postea caput cum volis manuum a corpore divulsum super limine fani jaceret; et quod Aschdodaei et Ekronitae propter Arcam percussi sint haemorrhoidibus ad plura millia, et quod terra illorum devastata fuerit a muribus tum quod Philistaei, ex consilio primorum gentis suae, fecerint quinque haemorrhoides et quinque mures ex auro, ac plaustrum novum, et super hoc posuerint arcam, et juxta illam haemorrhoides et mures ex auro, et per binas vaccas, quae boabant in via ante plaustrum, arcam ad filios Israelis remiserint, a quibus vaccae et plaustrum sacrificabantur (videatur I Sam. v. et vi.). [12.] Nunc dicetur, quid omnia illa significabant. "Philistaei" significabant illos qui in fide separata a charitate sunt; " Dagon" representabat religiosum illud; "haemorrhoides" quibus percussi sunt, significabant amores naturales, qui separati ab amore spirituali immundi sunt; ac mures" significabant devastationem ecclesiae per falsificationes veri plaustrum novum," super quo remiserunt arcam, significabat doctrinam novam, sed naturalem, nam currus" in Verbo significat doctrinam ex veris spiritualibus; "vaccae" significabant affectiones bonas naturales "haemorrhoides ex auro significabant amores naturales purificatos et factos bonos; "mures ex auro" significabant vastationem ecclesiae per bonum sublatam, "aurum enim in Verbo significat bonum "boatio vaccarum in via" significabat difficilem conversionem concupiscentiarum mali naturalis hominis in affectiones bonas; quod "vaccae cum plaustro in holocaustum oblatae sint," significabat quod sit Dominus propitiatus sic. [13.] Haec sunt quae per illa historica spiritualiter intelliguntur; conjunge illa in unum sensum, et fac applicationem. Quod per Philisthaeos repraesentati sint qui in fide separata a charitate sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide(n.4954). Et quod arca ex decalogo ibi incluso sanctissimum ecclesiae fuerit, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 53-61).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church