335. (ii.) Quod operatio Divinae Providentiae continue fiat per media ex pura misericordia. Sunt media et modi Divinae Providentiae. Media sunt, ex quibus homo fit homo, ac perficitur quoad intellectum et quoad voluntatem; modi sunt, per quos illa fiunt. Media ex quibus homo fit homo, ac perficitur quoad intellectum, communi voce vocantur vera, quae fiunt ideae in cogitatione, et dicuntur res in memoria, et in se sunt cognitiones, ex quibus scientiae. Omnia illa media in se spectata sunt spiritualia; sed quia sunt in naturalibus, ex indusio seu vestitu suo apparent sicut naturalia, et quaedam sicut materialia. Media illa infinita sunt numero, ac infinita sunt varietate; sunt simplicia et composita minus et magis, et sunt imperfecta et perfecta minus et magis. Sunt media pro formanda et perficienda vita civili naturali; tum pro formanda et perficienda vita morali rationali; ut et pro formanda et perficienda vita spirituali caelesti. [2.] Media illa succedunt, unum genus post alterum, ab infantia usque ad aetatem hominis ultimam, et post illam in aeternum et sicut succedunt crescendo, ita priora fiunt media posteriorum, ingrediuntur enim omne formatum sicut causae mediae; nam ex his omnis effectus seu omne conclusum est efficiens, et inde fit causa; ita posteriora fiunt successive media: et quia hoc fit in aeternum, non datur postremum seu ultimum, quod claudit. Nam sicut aeternum est absque fine, ita sapientia quae in aeternum crescit est absque fine. Si finis sapientiae foret apud sapientem, periret jucundum sapientiae ejus, quod consistit in perpetua multiplicatione et fructificatione ejus; et sic jucundum vitae ejus, et loco ejus succederet jucundum gloriae, in quo solo non est vita caelestis; fit homo ille sapiens tunc non amplius sicut juvenis, sed sicut senex, et tandem sicut decrepitus. [3.] Tametsi sapientia sapientis in caelo crescit in aeternum, usque tamen non datur sapientiae angelicae approximatio ad sapientiam Divinam talis, ut illam possit contingere; est comparative sicut dicitur de linea recta circum hyperbolam ducta continue approximante et nusquam tangente; et sicut dicitur de quadrando circulo. Ex his constare potest, quid intelligitur per media, per quae Divina Providentia operatur, ut homo sit homo, ac ut perficiatur quoad intellectum; et quod haec media communi voce dicantur vera. Totidem etiam sunt media, per quae homo formatur et perficitur quoad voluntatem, sed haec communi voce dicuntur bona; ex his est homini amor, ex illis autem est homini sapientia. Conjunctio illorum facit hominem; nam qualis illa est, talis est homo. Haec conjunctio est quae vocatur conjugium boni et veri.