Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 337

Previous Number Next Number See English 

337. Quod Divina Providentia operetur omnia ex Pura misericordia, est quia ipsa Essentia Divina est purus Amor, et hic est qui per Divinam Sapientiam operatur, et haec operatio est quae vocatur Divina Providentia. Quod purus ille Amor sit pura Misericordia, est,-(I.) Quia operatur apud omnes qui in universo terrarum orbe sunt, qui tales sunt, ut nihil possint ex se. (2.) Quod operetur apud malos et injustos aeque ac apud bonos et justos. (3.) Quod ducat illos in inferno, et inde eripiat illos. (4.) Quod ibi perpetuo luctetur cum illis, et pugnet pro illis contra diabolum, hoc est, contra mala inferni. (5.) Quod propterea in mundum venerit, et subiverit tentationes usque ad ultiman illarum, quae fuit passio crucis. (6.) Quod continue agat cum immundis ut mundos reddat, et cum insanis ut sanos reddat: ita continue laboret ex pura misericordia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church