Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Scio quod plures secum dicturi sint, Quomodo potest aliquis comprehendere interius in suo rationali aliquid absque spatio et absque tempore; et quod hoc non solum sit, sed etiam quod sit omne, et quod sit ipsum, ex quo omnia? Sed cogita interius, num amor aut ulla ejus affectio, aut sapientia aut ulla ejus perceptio, immo num cogitatio sit in spatio et in tempore, ac deprehendes quod non sint. Et cum Divinum est ipse Amor et ipsa Sapientia, sequitur quod Divinum non possit concipi in spatio et in tempore; ita nec Infinitum. Ut hoc clarius percipiatur, expende num cogitatio sit in tempore et spatio, pone progressionem ejus decem aut duodecim horarum; annon hoc spatium temporis possit apparere ut unius horae aut duarum? ac etiam possit apparere ut unius diei aut duorum? Apparet secundum statum affectionis ex qua cogitatio: si affectio laetitiae est, in qua non cogitatur de tempore, est cogitatio decem aut duodecim horarum, vix unius aut duarum vicissim autem si affectio doloris, in qua attenditur ad tempus. Ex quo patet, quod tempus sit modo apparentia secundum statum affectionis ex qua cogitatio. Simile est cum spatii distantia in cogitatione, sive ambulas sive peregrinaris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church